Une restitution de dîme au XIIIe siècle

Acte de vente de dîme à Einsiedeln par Rudolf von Wädenswil


Acte de vente de dîme à Einsiedeln par Rudolf von Wädenswil
Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 118 (KAE, P.H.2)

Consulter l’acte de Rudolf von Wädenswil sur monasterium.net

1259, 11 février, Pfäffikon

Rodolphe de Wädenswil donne à l’abbé Anselm [von Schwanden, abbé de 1234 à 1266] d’Einsiedeln la dîme du vin à Meilen (Suisse, cant. Zurich), qu’il tenait en fief de l’abbaye, contre un paiement de 63 marcs d’argent. Sa charte est scellée de son sceau et de celui du comte Rodolphe [IV] de Rapperswil (Suisse).

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 118 (KAE, P.H.2)

[adresse] Universis presens scriptum inspecturis [titulature] Ruodolfus de Wediswil. [salut] subscripte rei noticiam. [préambule] Honestati et utilitati hominum non parum expedit ut id quod apud |2| ipsos geritur ad tollendam omnem ambiguitatem scripture testimonio perhennetur. [notification] Sciant igitur tam presentes quam posteri quod [dispositif] ego Ruodolfus de Wediswil. decimas |3| vini in Meilan quas a monasterio Heremitarum in feodum habui et possedi amicorum meorum consilio in manus domini Anshelmi abbatis Heremitarum libere et voluntarie resigna-|4|-vi et cessi omni juri quod michi in eisdem decimas competebat vel competere videbatur. Maxime cum tunc temporis filios non haberem, pro qua etiam resignatione |5| et cessione summa sexaginta trium marcarum argenti michi a dicto domino abbate et suo monasterio est refusa. [renonciations] Renunciavi itaque pro me et meis heredibus seu quibus-|6|-libet successoribus omni actioni, impeticioni et repeticioni contra monasterium Heremitarum super prefatis decimis quominus pacifice et quiete dicta ecclesia Heremitarum |7| supradictas decimas per meam vendicionem ad ipsam reversas deinceps valeat et debeat possidere. [corroboration, annonce du sceau] Et ut hec apud posteros et presentes firma permaneant tradidi hoc |8| instrumentum sepedicto domino abbati .. et suo monasterio cum sigillo domini Rodolfi comitis de Raprehswil. et etiam mei sigilli munimine roboratum. [date de lieu et de temps] |9| Acta sunt hec apud Phefincon juxta lacum Thuricinum anno Domini M° CC° L° VIIII°, indictione IIa, III° Idus Februarii. [témoins] impresencia testium qui subscripti sunt : |10| supra nominatus dominus Anshelmus abbas Heremitarum, Rodolfus comes de Raprehswil., Rodolfus scolasticus Heremitarum, Arnoldus capellanus de Ra-|11|–prehswil., Conradus plebanus de Buchs, H. viceplebanus in Tuggen, Eber(hardus) viceplebanus in Ufenowe, Wern(erius) de Obrenkilch., Jo(hannes) plebanus de Grabes, Ro. de Macingen |12| Ro de Ruchenstein, Alb(ericus) de Urinkon, Ber(nardus) villicus de Kalthebrunnen, Uol(ricus) de Wolrowe, R. et H. fratres de Turri, H. de Ebenothe, Pe(trus) de Rambach, milites, H. |13| sculterus de Rapreshswil., Richwinus de Voulrowe, Nicholaus de Kalthebrunnen, Con(radus) de Hunbrehtinkon, H. dictus Sidelle, Conradus de Borsincon, R. dictus |14| Ekol, Uol(ricus) minister de Wediswil., et alii quam plures.

Laisser un commentaire