Certificat d’authenticité du sceau

Dijon, Archives départementales de Côte d'Or, 7H1527Dijon, Archives départementales de Côte d'Or, 7H1527

Dijon, Archives départementales de la Côte d’Or (www.archives.cotedor.fr), 7 H 1527 (Réutilisation soumise à conditions)

Définition de ce type de document dans le Vocabulaire international de la diplomatique [Consulter la notice bibliographique]

=== Date ===
1329, 28 juillet (1)

=== Regeste ===
Attestation donnée par J. de Morvilliers (2), official de Troyes, que le sceau de l’acte auquel celui-ci était noué [Archives départementales de Côte d’Or, 7 h 1527] est celui du chanoine Guillaume de Billy (3).

=== Transcription ===
Universis presentes litteras inspecturis officialis Trecensis salutem in Domino. Notum facimus universis quod nobis constat ex relatione |2| fidedigna sigillum appensum litteris quibus hec nostre presentes littere sunt annexe, verum sigillum venerabilis et |3| discreti viri magistri Guillelmi de Billiaco, canonici ecclesie Trecensis. Et hec omnibus quorum interest et poterit inter-|4|-esse in futurum, intimamus tenore presencium litterarum, quibus sigillum curie Trecensis duximus apponendum in testimonium |5| veritatis. DAtum anno Domini millesimo CCCmo vicesimo nono, die Veneris post festum beate Marie Magdalenes.

J. de Morivillare

  1. 1329 : lettre dominicale A ; fête de sainte Madeleine le samedi 22 juillet 1329.
  2. Morvilliers, Aube, arr. Bar-sur-Aube, cant. Soulaines-Dhuys
  3. Guillaume de Billy (de Billiaco). Peut-être identifiable à son homonyme attesté comme chanoine à Orléans en 1299 (cf. http://elec.enc.sorbonne.fr/cartulaires/scroix/acte372/) et official de Chartres (voir Poli, Oscar de, Inventaire des titres de la maison de Billy, Paris, 1894, aux p. XXIX et p. 27). Il faudrait aussi regarder : ici

La léproserie de Ligny-le-Châtel et Pontigny

Acte des Archives départementales de l'Yonne, H 1487

Acte des Archives départementales de l'Yonne, H 1487

=== Date ==
1287, 25 avril.

=== Regeste ===
Nicolas de Ligny-le-Châtel(1), prêtre, proviseur de la léproserie de Ligny-le-Châtel, reconnaît qu’un pré sis le long du ru de Boy(2), contesté entre la léproserie et l’abbaye de Pontigny, appartient à cette dernière.

=== Tradition ===
A. Auxerre, Archives départementales de l’Yonne, H 1487

=== Texte ===

Omnibus presentes litteras inspecturis curie Autissiodorensis et curie decani Autissiodorensis officiales salutem in Domino. Noveritis quod |2| in nostra presencia constitutus magister Nicholaus de Leigni Castro , presbiter, magister et provisor domus leprosarie |3| de Leigni Castro pro se et pro fratribus dicte domus recognovit quod cum contentio verti diceretur inter ipsum nomine dicte |4| domus ex una parte et religiosos viros abbatem et conventum Pontigniaci ex altera super quodam prato sito apud Mortuum |5| de Boy, contiguo ut dicitur hinc inde terris fossatis et plaxetis dictorum religiosorum quod pratum dictus magister dicebat |6| pertinere ad domum dictorum leprosorum, quod dicti religiosi minime confitebantur, immo dicebant illud pratum ad |7| jus et proprietatem ecclesie Pontigniacensis pertinere. Ad quod probandum exhibebant cartas super hec confectas. Tandem, visis |8| cartis et diligenter inspectis a dicto magistro, ipsoque magistro freto bonorum virorum consilio ut dicebat, confessus |9| est coram nobis sponte, provide et discrete pro se et pro fratribus predictis nullum jus habere ratione dicte domus |10| nec alia ratione in dicto prato, immo dictum pratum ad jus et proprietatem ecclesie Pontigniaci penitus pertinere, promittens |11| perf idem suam inde prestitam corporalem se in dicto prato nichil juris decetero reclamare nec facere recla-|12|-mari, nec dictos religiosos super dicto prato molestare nec molestari decetero facere per se vel per alium seu per |13| dictos fratres nec debere, renunciansque in hoc facto specialiter et expresse exceptioni doli, mali, privilegio, fori, |14| rei ita non geste, exceptioni deceptionis et lesioni domus sue predicte beneficio restitutionis in integrum, |15| ominibus privilegiis, graciis et indulgenciis impetratis et impetrandis, concessis et concedendis, et omnibus |16| aliis exceptionibus facti et juris canonici et civilis que contra presens instrumentum vel factum possent |17| obici sive dici ; se que ad hec juridictioni curiarum nostrarum ubicumque maneat supponendo. In cujus rei testimonium |18| presentibus litteris sigilla nostra ad petitionem dicti magistri duximus apponenda. Datum anno Domini M° CC° |19| octogesimo septimo, die veneris post quindenam Pasche.

(Sur la date) 1287 : lettre dominicale E, Pâques le 6 avril
(1) Ligny-le-Châtel, arr. Auxerre, ch.-l. cant.
(2) Lieu-dit disparu, à ne pas confondre avec Bouilly, Yonne, arr. Auxerre, cant. Saint-Florentin, comm. Vergigny. Un acte de 1156 notifiant des échanges de terre entre Guillaume III, comte de Nevers, et Pontigny, permet de comprendre « mortuum » comme le nom d’une eau stagnante ou d’un bief ; cf. QUANTIN Maximilien (éd.), Cartulaire général de l’Yonne, Recueil de documents authentiques pour servir à l’histoire des pays qui forment ce département, publié par la Société des sciences historiques et naturelles de l’Yonne, Auxerre, Perriquet, 1854-1860, tome 1, n° CCCLXXVIII.