Le développement durable au XVe siècle

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 35r, bas)

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 35r, bas)

Image fournie gracieusement par les Archives départementales du Vaucluse, présentée ici en attendant l’hébergement par l’IRHT de l’édition électronique du registre notarial 3 E 5 / 994.

1474, 3 mars. – Avignon.

Jean de Mareuil, évêque d’Uzès, révoque tout acte pouvant mener à faire paître du gros bétail sur les terres d’Espeyran, car ces pâturages sont trop tendres.

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 / 994 (fol. 35r, bas)

Die tertia Martii

Declaratio facta per dictum dominum episcopum
[hors teneur :] h.t.

Constitutus personaliter dictus dominus episcopus et administrator monasterii sancti Egidii dixit et declaravit quod non fuit nec est intentionis quod ipse aut aliquis ejus procurator, negociorum gestor aut quevis alia persona pro ipso et ejus nomine in eodem monasterio arrendaverit seu arrendare potuerit vel debuerit quovismodo heritagia territorii de Speran (1), de pertinentiis dicti monasterii ad depascendum inibi grossa animalia sed solum et dumtaxat animalia minuta cum nemora ipsius territorii sunt tenera, a pauco tempore exorta, et si illud grossa animalia inmitterentur magna dampna inferrent. Et ideo ipsos suos procuratores et negotiorum gestores et actus per eosdem gestos circa immissionem grossorum animalium revocavit et revocat prout melius sibi de jure permittitur, etc.
Actum Avinione in domo habitationis ipsius domini episcopi, presentibus nobili et generoso viro domino Jacobo de Belloforti, de Cavilhaco, studente Avinione, et domino Jacobo Ressunti, presbitero, testibus etc.
Et me Francisco morini notarii etc.

(1) Speran: Gard, arr. Nîmes, ch.-l. cant. [voir sur le Géoportail]

Publicités

Procuration de Jean de Mareuil pour Thibaud Maltet

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 34v, haut)


Image fournie gracieusement par les Archives départementales du Vaucluse, présentée ici en attendant l’hébergement par l’IRHT de l’édition électronique du registre notarial 3 E 5 / 994.

1474, 24 janvier. – Avignon.

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 / 994 (fol. 34v, haut)

Eadem die.
Aliam procurationem pro eodem
[hors teneur:] extensam.
Constituit suum procuratorem, videlicet supradictum magistrum Theobaldum Malteti, scilicet ad inquirendum titulosque inquisitioniales dandum, contra omnes et singulos monachos et personas alias ad causam dicti sui monasterii Sancti Egidii spolia quecumque recipiendi et de ipsis (a) quictandum agendumque et defendendum libellum etc. Cum potestate substituendi ad lites et judicia etc. Promittens etc. Relevans etc. De quibus etc. Actum Avinione in domo habitationis ipsius domini, constitutis presentibus egregio et nobili viris domino Johanne Crotte, legum doctore, et (b) Baltazare Spifanii, de Avinione testibus etc.
Et me Francisco Morini notarius etc.

(a) Lecture incertaine, car s final de forme inhabituelle chez ce scribe. — (b) nobili barré.

Quittance pour le prieur de Saint-Marcel

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 / 994 (fol. 35r, haut)


Image fournie gracieusement par les Archives départementales du Vaucluse, présentée ici en attendant l’hébergement par l’IRHT de l’édition électronique du registre notarial 3 E 5 / 994.

1474, 1 mars. – Avignon.

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 / 994 (fol. 35r, haut)

Die prima Martii.
Quictancia pro domino Fulqueto Aydini, presbitero, priore Sancti Marcelli, diocesis Uticensis, facta per dictum dominum episcopum.

In mei notarii etc., constitututs personaliter dictus dominus episcopus Uticensis, bona fide etc., confessus fuit et publice recognovit se habuisse et recepisse plenam et integram satisfactionem de omnibus gestis receptis et administratis in officio thesaurarie sue Uticensis ecclesie et monasterio Sancti Egidii (a) per ipsum dominum Fulquetum, de omnibus tempore quo officium thesuararii excercuit. De quibus fuit contentus, quittavit etc. Cum pacto etc. Exceptioni etc. Promisit etc. Juravit etc. Renunciavit etc. De quibus etc. Actum Avinione in domo habitationis ipsius domini constituti.(b) Presentibus (c) magistro Laurentio de Pierrepons et honorabili Johanne Scutifferi, magistro hospicii ipsius domini episcopi, testibus etc.
Et me Francisco Morini, notarii etc.

(a) et monasterio Sancti Egidii écrit à l’avant-dernière ligne de la minute, avant Et me Francisco Morini notarii etc. introduit par un signe de renvoi. — (b) ipso barré. — (c) et barré.