Quittance pour des charpentiers

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 15v, haut)

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 15v, haut)

Image fournie gracieusement par les Archives départementales du Vaucluse, présentée ici en attendant l’hébergement par l’IRHT de l’édition électronique du registre notarial 3 E 5 / 994.

1474, 15 février. – Avignon (Compagnie dei Bardi?)

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 / 994 (fol. 15v, haut)

Les charpentiers Antoine de La Pierre et François Ruffi donnent quittance de 20 florins reçus dans le cadre des travaux de construction d’une livrée pour Jean de Mareuil, évêque d’Uzès. (Sur la construction de cet hôtel particulier, voir le devis de construction sur ce site). Le lieu où est passé l’acte, dit « banca Anthonii de Bardis » ; même si le terme « banca » ne signifie pas obligatoirement banque, il est tentant d’y reconnaître une officine de la compagnie dei Bardi

.

[Mention hors teneur : XXti fl.]

Lune quintadecima Februarii.

Quictancia pro supradicto domino Uticensi episcopo.

In mei notarii etc. constituti personaliter magistri Anthonius de La Pierre et Franciscus Ruffi, fusterii, habitantes Avinionenses, bona fide etc. Confessi fuerunt et publice recognoverunt se habuisse et realiter recepisse a dicto domino Uticense et per manus Iheronimi de Dignossio summam videlicet florinorum viginti monete Avinioni currentis in parpalholis argenti, prout illos habuerunt et realiter receperunt continua numeratione interveniente, et hoc in diminucionem operarum sive facturarum manuum suarum ad causam hospicii quod dictus dominus Uticensis episcopus edificari facit.
De quibus fuerunt contenti. Quictarunt etc. Renunciaverunt etc. Promiserunt etc. Jurarunt etc. Renunciarunt etc. De quibus etc.
Actum in banca Anthonii de Bardis mercatoris Avinionensis, presentibus domino Johanne de Aula, presbitero, priore beate Marie
de Principali
, civitatis Arelatensis, et Marobotino de Provincia, mercatore, habitante Tarasconis testibus etc.
Et me Francisco Morini notarii etc.

Publicités

Le prix de l’écriture

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 14v-15r)

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 14v-15r)

Image fournie gracieusement par les Archives départementales du Vaucluse, présentée ici en attendant l’hébergement par l’IRHT de l’édition électronique du registre notarial 3 E 5 / 994.

1474, 11 février. – Avignon.

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 / 994 (fol. 14v-15r)

Jovis XI Februarii.
Arrendamentum sigilli et emolumentorum scripturarum curie archidiaconatus Uticensis factum discreto viro magristro Johanni Albi notario civitatis Uticensis.

In mei notarii etc. constitutus personaliter reverendus in Christo pater dominus Johannes de Mareuilhio episcopus Uticensis ac commendatarius perpetuus archidiaconatus Uticensis bona fide etc. arrendavit ac titulo arrendamenti dedit dicto magistro Johanni Albi presenti, recipienti, stipulanti et recipienti, videlicet omnia et singula jura, emolumenta et obvenciones ejusdem archidiaconatus Uticensis ad causam sigilli [mot barré] et omnium scripturarum dicte curie archidiaconatus obventura et proventura, et hoc hinc ad quatuor annos proximo futuros et immediate sequentes, incipiendos die presenti et finiendos eadem die dictis quatuor annis revolutis et hoc precio et nomine precii cujuslibet anni dictorum quatuor annorum decem septeni scutorum auri boni auri etc.  cugni domini Francie regis solvendorum de trimestri in trimestri in trimestre per [mot barré] soluciones equales thesaurario ipsius domini
Uticensis episcopi et archidiaconi vicarii (?). Dampnis etc.
In quibus tenendis dictus dominus Uticensis episcopus et archidiaconus videlicet ad faciendum habere et tenere dictum arrendamentum obligavit bona sua et dicti archidiaconatus et dictus magister Johannes Blanche
obligavit personam et bona viribus et carceribus carcerum (?) curie, camere apostolice spiritualium et temporalium Avinionensium, Uticensium, Nemausensium, parvi sigilli convencionum Nemausi, et per pactum |f. 15r| expressum cuilibet alteri curie etc. Constituit
ipse magister Johannes [barré : Blanche] Albi procuratores
suos ad confitendum debitum etc. Promisit etc. Juravit etc. Renunciavit etc. De quibus etc. Actum in domo habitacionis ipsius domini Uticensis, presentibus reverendo patre domino Johanne abbate monasterii de Asneriis Bellay, diocesis Andegavensis, dominus (sic) Bernardo Montisfrini monacho camerario monasteriii Sancti Egidii diocesis Nemausensis, ordinis sancti Benedicti, et Johanne de Porta, presbitero, priore de Nercio, diocesis Uticensis, habitantibus Avinionensibus, testibus etc.

Et me Francisco Morini etc.