Rodolphe de Habsbourg et la délimitation des paroisses de Dietikon

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

Consulter l’acte sur monasterium.net

1259, 1er novembre. — Burg Glanzenberg

Hugo, prieur des Dominicains de Zurich, Heinrich, prévôt d’Embrach, Reinhard de Bülach et Rudolf, écolâtre d’Einsiedeln, rendent un arbitrage entre Rodolphe de Habsbourg, patron de l’église de Dietikon, et le prévôt Eberhard de Fahr sur la délimitation des paroisses, attribuant la ville de Glanzenberg à la paroisse de Weiningen.

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

[suscription]
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis .H. prior fratrum ordinis Predicatorum in Turego., Heinr(icus) prepositus Imbriacensis, Reinhardus |2| de Biullach, Ruo(dolfus) scolasticus Heremitarum subscripte rei noticiam.

[exposé]

[nature de la querelle, décision de l’arbitrage avec garantie de ving marcs]
Mota questione inter Ruodolfum clericum de Habsburg, canonicum Ba-|3|-siliensis, rectorem ecclesie in Dietinkon ex una, et Eberhardum prepositum in Vare ex parte altera, super terminis parrochiarum ecclesiarum |4| in Dietinkon et Winingen. Dictus prepositus nomine ecclesie in Winingen, Ruodolfus vero de Habsburg nomine ecclesie in Dietin-|5|-kon, de consilio prudentum ut laboribus parcerent et expensis super hujusmodi controversia nostro se voluntarie <se> submiserunt arbitrio, |6| ad ipsius nostri arbitrii plenariam observationem se sub pena viginti marcarum datis fidejussoribus hincinde in quibus pars contra |7| nostrum arbitrium veniens alteri teneretur nichilominus obligantes.

[nom des garants]
Fidejussorum autem nomina datorum ex parte R. de Habsburg memorati |8| sunt : H. prepositus Imbriacensis antedictus et Chuonradus prebendarius de Urdorf. Ex parte vero prepositi de Vare : Reinhardus de Biul-|9|-lach predictus et Heinricus miles de Steinimur.

[enquête]
Nos igitur ad preces partium ad locum ubi terminorum fuit ambiguitas personaliter |10| accedentes, invenimus locum fruticosum propoe fluvium Lindomacum quasi per alluvionem parrochie in Winingen multis |11| retroactis temporibus adjectum in quo nobilis de Regensperc construxit oppidum ex parte parrochie in Winingen super ripam |12| fluvii superius nominati.

[dispositif]
Visis itaque inspectis ejusdem loci circumstantiis, nos deliberato consilio et consulta deliberatione arbitrando |13| pronunciavimus predictum oppidum Glanzenberg situm prope castrum ejusdem nominis secundum quod per fluvium interfluentem a terminis |14| parrochie in Dietinkon clare dividitur ad parrochiam in Winingen libere pertinere cum etiam tunc temporis dicta ecclesia in |15| Winingen in possessione juris parrochialis fuerit ejusdem loci super quo questio vertebatur.

[clauses de corroboratio : annonce du sceau]
Et ut hec tam apud presentes quam |16| apud posteros in suo robore secundum nostri arbitrii decisionem inconvulsa permaneant, placuit partibus presentem paginam sigillorum |17| nostrorum munimine communiri.

[date de temps et de lieu]
Acta sunt hec apud Glanzenberg castrum predictum anno Domini .M°. CC°. LVIIII. kal. Novem-|18|-bris, indictione .IIIa. [liste des témoins] presentibus testibus infrascriptis : fratre Liutoldo ordinis Predicatorum, Alberto decano in Chlotun, Wer. plebano |19| in Hasele, Chuon(rado) prebendario in Dietinkon, Chuon(rado) viceplebano ejusdem ecclesie, Al(berto) viceplebano in Winingen, H. de Owe |20| canonico Imbriacense, H. de Steinimur milite, R. de Wile, B. ministro, Bur. fabro, Al. dicto Luolouf, Joi de Brug-||-ge.

[annonce du sceau: précision sur le sceau utilisé] Ego H. prepositus Imbriacensis quia sigillum prepositure non habeo, sigillo capituli Imbriacensis ecclesie utor in hac parte.

Une restitution de dîme au XIIIe siècle

Acte de vente de dîme à Einsiedeln par Rudolf von Wädenswil


Acte de vente de dîme à Einsiedeln par Rudolf von Wädenswil
Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 118 (KAE, P.H.2)

Consulter l’acte de Rudolf von Wädenswil sur monasterium.net

1259, 11 février, Pfäffikon

Rodolphe de Wädenswil donne à l’abbé Anselm [von Schwanden, abbé de 1234 à 1266] d’Einsiedeln la dîme du vin à Meilen (Suisse, cant. Zurich), qu’il tenait en fief de l’abbaye, contre un paiement de 63 marcs d’argent. Sa charte est scellée de son sceau et de celui du comte Rodolphe [IV] de Rapperswil (Suisse).

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 118 (KAE, P.H.2)

[adresse] Universis presens scriptum inspecturis [titulature] Ruodolfus de Wediswil. [salut] subscripte rei noticiam. [préambule] Honestati et utilitati hominum non parum expedit ut id quod apud |2| ipsos geritur ad tollendam omnem ambiguitatem scripture testimonio perhennetur. [notification] Sciant igitur tam presentes quam posteri quod [dispositif] ego Ruodolfus de Wediswil. decimas |3| vini in Meilan quas a monasterio Heremitarum in feodum habui et possedi amicorum meorum consilio in manus domini Anshelmi abbatis Heremitarum libere et voluntarie resigna-|4|-vi et cessi omni juri quod michi in eisdem decimas competebat vel competere videbatur. Maxime cum tunc temporis filios non haberem, pro qua etiam resignatione |5| et cessione summa sexaginta trium marcarum argenti michi a dicto domino abbate et suo monasterio est refusa. [renonciations] Renunciavi itaque pro me et meis heredibus seu quibus-|6|-libet successoribus omni actioni, impeticioni et repeticioni contra monasterium Heremitarum super prefatis decimis quominus pacifice et quiete dicta ecclesia Heremitarum |7| supradictas decimas per meam vendicionem ad ipsam reversas deinceps valeat et debeat possidere. [corroboration, annonce du sceau] Et ut hec apud posteros et presentes firma permaneant tradidi hoc |8| instrumentum sepedicto domino abbati .. et suo monasterio cum sigillo domini Rodolfi comitis de Raprehswil. et etiam mei sigilli munimine roboratum. [date de lieu et de temps] |9| Acta sunt hec apud Phefincon juxta lacum Thuricinum anno Domini M° CC° L° VIIII°, indictione IIa, III° Idus Februarii. [témoins] impresencia testium qui subscripti sunt : |10| supra nominatus dominus Anshelmus abbas Heremitarum, Rodolfus comes de Raprehswil., Rodolfus scolasticus Heremitarum, Arnoldus capellanus de Ra-|11|–prehswil., Conradus plebanus de Buchs, H. viceplebanus in Tuggen, Eber(hardus) viceplebanus in Ufenowe, Wern(erius) de Obrenkilch., Jo(hannes) plebanus de Grabes, Ro. de Macingen |12| Ro de Ruchenstein, Alb(ericus) de Urinkon, Ber(nardus) villicus de Kalthebrunnen, Uol(ricus) de Wolrowe, R. et H. fratres de Turri, H. de Ebenothe, Pe(trus) de Rambach, milites, H. |13| sculterus de Rapreshswil., Richwinus de Voulrowe, Nicholaus de Kalthebrunnen, Con(radus) de Hunbrehtinkon, H. dictus Sidelle, Conradus de Borsincon, R. dictus |14| Ekol, Uol(ricus) minister de Wediswil., et alii quam plures.

Une bulle pontificale adressée à la famille Manesse de Zurich

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln,  Urkunde Nr. 103 (KAE A.LA.1)
Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 103 (KAE A.LA.1)

Consulter la bulle d’Innocent IV monasterium.net

1245, 6 mars [n. st.]. – Lyon

Le pape Innocent IV charge trois chanoines de Zurich, Otto et Rudolf Manesse et Rudolf Thya, de veiller à l’application de l’excommunication de Werner von Hornberg prononcée par l’évêque de Constance en raison de déprédations commises contre l’abbaye d’Einsiedeln.

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 103 (KAE A.LA.1)

|1| [titulature] Innocentius episcopus servus servorum Dei [adresse] dilectis filiis Ottoni et Rudulfo dictis Mannez |2| et Rudulfo Thya canonicis ecclesie Turicensis, Constantiensis diocesis, [salut] salutem et apostolicam benedictionem. |3| [exposé] Dilectus filius .. abbas monasterii Heremitarum sua nobis petitione monstravit quod |4| cum ipse Wernerum de Horenberch et quosdam alios laicos, Constantiensis diocesis, super |5| eo quod ipsi per rapinas et incendia dampna sibi grava et in[j]urias irrogarant coram
|6| venerabili fratre nostro .. episcopo Constantiensi auctoritate ordinaria convenisset, idem episcopus |7| in malefactores hujusmodi quia de dampnis et injuriis supradictis satisfacere contu-|8|-maciter denegabant, diligenter moniti ab eodem excommunicationis sententiam exigente |9| justitia promulgavit, quam prefatus abbas petiit apostolico munimine roborari. [dispositif] Quo-|10|-circa discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus sententiam ipsam sicut rationabiliter est |11| prolata faciatis auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione remota in-|12|-violabiliter observari. Quod sententiam omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea |13| nichilominus exequantur.[date] Dat. Lugduni II. Nonas Martii, pontificatus nostri anno secundo.

Échange de terres entre les Cisterciens de Kappel et les Bénédictins d’Einsiedeln (1239)

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 100 (KAE, W_A_2)
Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 100 (KAE, W_A_2)

Consulter l’acte d’échange entre Kappel et Einsiedel sur monasterium.net

1239, 25 janvier [a. st.]

L’abbé Heinrich de Kappell (O. Cist.) [Suisse, canton Zürich, district Affoltern, comm. Kappel am Albis], avec le consentement des moines, échange ses possessions à Finstersee avec Anselme, abbé de l’abbaye bénédictine d’Einsiedeln contre sa curtis et un moulin à Baar.

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 100

Le texte de cette charte présente un préambule mémoriel qui évoque le double système de preuve, testimoniale et écrite. Le dispositif est, en raison de la nature de l’acte, divisé en deux parties. On notera la présence de R. scriptor noster, dont le statut et la fonction seraient à préciser.

[adresse] Universitati fidelium presentem paginam intuentium geste rei noticiam. [préambule] Quia humane creature vitale spiraculum juxta similitudinem vaporis |2| ad modicum parentis existere dinoscitur, irruentis molestie consuetus eventus exposcit quatenus ea que solent tractari apud homines in linguis testium |3| nec non testimonio litterarum fideliter perhennentur. [notification] Noverit igitur tan presentium quam futurorum sollers industria quod [intitulatio] ego frater .H. de pacientia Dei dictus abbas |4| de Capella, Cisterciensis ordinis, Constantiensis diocesis, [dispositif, partie 1] fratrum meorum consensu pariter et consilio unanimi accedente, possessiones nostras in loco qui dicitur Vinsterse, si-|5|-tas hucusque nobis jure proprietatis attinentes, cenobii nostri utilitatem et commodum perpendentes, concambii titulo monasterio Heremitarum, regule sanc-|6|-ti Benedicti, in manus reverendi in Christo Anshelmi abbastis prefati loci, salvo jure hereditario incolentium, plenaria libertate donavimus in perpetuum |7| possidendas. [dispositif, partie 2] Jam dictus vero abbas Heremitarum, de voluntate et consensu gregis sibi commissi, curtem sua cum molendino in villa que Barro nominatur locatam, hac-|8|-tenus juste atque canonice possessam titulo prelibato ecclesie nostre sine contradictione qualibet libere contulit possidendam. [clause de corroboration : annonce du sceau] Ne autem super predictis in posterum conten-|9|-tio aliqua oriatur, presentem litteram sigilli nostri munimine decrevimus firmiter roborare. [clause de corroboration : annonce des témoins] Testes namque qui huic negocio personaliter intererant hi sunt |10| quorum nomina subscribuntur: Burchardus Her (a), et Wernherus prior de Capella, P. de Wixenburch et ceteri confratres, W. plebanus de Jegistorph, W. plebanus |11| de Oberunchilchun, A. plebanus de Buches, R. scriptor noster, et magister P. de Raprechiswile, et alii quam plures. [date] Acta igitur sunt hec Incarnationis do-|12|-minice anno millesimo ducentesimo tricesimo nono, octavo kalendas Februarii, indictione duodecima.

(a) lire Heremitarum ?

Monasterium.net, MOM-CA, Einsiedeln et Henri V

Diplôme de l'empereur Henri V pour Einsiedeln en 1111Diplôme de l’empereur Henri V pour Einsiedeln en 1111
 

Reprenant une initiative de l’an dernier, nous commençons à lire sur des écritures diplomatiques disponibles dans les archives virtuelles Monasterium.net qui recèlent près de 230 000 actes médiévaux en originaux et copie.

L’acte que nous avons lu est un diplôme donné par l’empereur Henri V à Strasbourg le 2 octobre 1111 en faveur du monastère d’Einsiedeln, par lequel il confirme le privilège octroyé par son père le 24 mai 1073 qui protège l’abbaye de l’ingérence du pouvoir royal et lui accorde également la libre élection de l’abbé. Texte et image se trouvent ici :  http://www.mom-ca.uni-koeln.de/mom/CH-KAE/Urkunden/KAE_Urkunde_Nr_62/charter?_lang=fra

 

Thibaud de Semur, clerc du duc de Bourgogne, investit l’abbaye de Molesme des biens du duc à Marcennay

Dijon, Archives départementales de Côte d'Or, 7 H 578Archives départementales de la Côte d’Or (www.archives.cotedor.fr), 7 H 578 (Réutilisation soumise à conditions)

1330, 25 février. — Marcenay. et 1329, 30 novembre. — Aisy.

Jean Noblot, tabellion de Châtillon-sur-Seine, notifie que Thibaud [Fournier] de Semur investit l’abbaye de Molesme des biens ducaux à Marcenay (près de Bissey-laPierre). La commission donnée par le duc Eudes IV de Bourgogne à Thibaud de Semur est insérée à l’acte.

A. Dijon, Archives départementales de Côte d’Or, 7 H 578. Original en parchemin.
 
<!– mise à jour : merci à Matthieu Leguil pour sa relecture et ses commentaires –>

[adresse, intitulation, salut] A tous cels qui ces presentes lettres verront et orront, Jehanz Nobloz, tabellions de Chastoillon suis Soingne por prince tres excellant nostreseig-[2]-nour le duc de Bourgoingne, salut en nostre Seigneur. [notification et date] Saichent tuit que l’an de grace mil .CCC. vint et nuef, le diemoinge jour des Brandons a [3] Marcennay pres de Bissey les Perres, en la presence de moy et des tesmoinz cy dessoz escriz, [dispositif] honorable persone et saige maitres Thiebauz de Semeur, clers nostreseigneur [4] le duc dessus dit, par vertu d’une commission a lui anvoyé de laquele la tenours est tex:

[acte inséré] Eudes, dux de Bourgoigne, a nostre amé et feal clerc maitre [5] Thiebaut de Semeur salut. Nous avons baillé es religioux de Moloismes tout ce que nous avons a Marcennay ensemble toutes les appar-[6]-tenances et par certaynes covenances lesqueles nous avons par devers nous seellees de lour sealx et il les ont seellees dou nostre. Si vous mandons et [7] commetons que vous bailliez et delivrez esdiz religioux ou a lour commandement nostre maison que nous avons audit leu de Marcennay et toutes [8] les possessions temporeles que nous avons audit leu, et toutes les autres choses queles qu’eles soient. Et commandez es hommes dou fyé que [9] nous avons audit leu que de ce qu’il taignent de nous antrient en la foy et homaige de l’abbé de ladicte eglise de Moloismes. Et a ce les con-[10]-troingnez se mestiers est.  Donné a Ais[y] l[e] jour Seint Andrier, l’an de grace mil .CCC. vint et nuef.

mist en possession religiouses persones [11] l’abbé et le covant de Moloismes de la maison de Marcennay et de toutes les autres choses temporeles, reservé toutesvoies et retenu a nostreseigneur le [12] duc tout le droit et le profit de touz ces qui passent par la vile de Marcennay, desquex l’on ai ancienement acostumé pranre paaige por cause dou [13] paaige qui li est dehuz por raison de la vile de Chastoillon. Et suis ces choses dessus dictes me fuit requis instrumenz doudit maitre Thiebaut [14] et des religioux qui audit leu estoient seellez dou seel de la court nostreseigneur le duc. Et je, lidiz Jehanz Nobloz, a la requeste des dessus nommez, [15] ai requis estre mis en cest present instrument doubley le seel de ladicte court. [Date et témoins] Fait et doné en ma presence si comme dessus et en la presence [16] de Guiot de Sauvoygné, Odot de Gy, prevost de Mombar, Monin de Mignol, Symonet de Seint Soingne, maitre Hue de Marcennay, Pointzet [17] genre Bratigney, Perrenot clerc doudit maitre Thiebaut, Jehan de Tulley, clerc de la prevosté de Chastoillon, et plusours autres tesmoinz a ce apelez, l’an, le jour et ou leu dessus diz.