Le prix de l’écriture

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 14v-15r)

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 994 (fol. 14v-15r)

Image fournie gracieusement par les Archives départementales du Vaucluse, présentée ici en attendant l’hébergement par l’IRHT de l’édition électronique du registre notarial 3 E 5 / 994.

1474, 11 février. – Avignon.

Avignon, Arch. dép. Vaucluse, 3 E 5 / 994 (fol. 14v-15r)

Jovis XI Februarii.
Arrendamentum sigilli et emolumentorum scripturarum curie archidiaconatus Uticensis factum discreto viro magristro Johanni Albi notario civitatis Uticensis.

In mei notarii etc. constitutus personaliter reverendus in Christo pater dominus Johannes de Mareuilhio episcopus Uticensis ac commendatarius perpetuus archidiaconatus Uticensis bona fide etc. arrendavit ac titulo arrendamenti dedit dicto magistro Johanni Albi presenti, recipienti, stipulanti et recipienti, videlicet omnia et singula jura, emolumenta et obvenciones ejusdem archidiaconatus Uticensis ad causam sigilli [mot barré] et omnium scripturarum dicte curie archidiaconatus obventura et proventura, et hoc hinc ad quatuor annos proximo futuros et immediate sequentes, incipiendos die presenti et finiendos eadem die dictis quatuor annis revolutis et hoc precio et nomine precii cujuslibet anni dictorum quatuor annorum decem septeni scutorum auri boni auri etc.  cugni domini Francie regis solvendorum de trimestri in trimestri in trimestre per [mot barré] soluciones equales thesaurario ipsius domini
Uticensis episcopi et archidiaconi vicarii (?). Dampnis etc.
In quibus tenendis dictus dominus Uticensis episcopus et archidiaconus videlicet ad faciendum habere et tenere dictum arrendamentum obligavit bona sua et dicti archidiaconatus et dictus magister Johannes Blanche
obligavit personam et bona viribus et carceribus carcerum (?) curie, camere apostolice spiritualium et temporalium Avinionensium, Uticensium, Nemausensium, parvi sigilli convencionum Nemausi, et per pactum |f. 15r| expressum cuilibet alteri curie etc. Constituit
ipse magister Johannes [barré : Blanche] Albi procuratores
suos ad confitendum debitum etc. Promisit etc. Juravit etc. Renunciavit etc. De quibus etc. Actum in domo habitacionis ipsius domini Uticensis, presentibus reverendo patre domino Johanne abbate monasterii de Asneriis Bellay, diocesis Andegavensis, dominus (sic) Bernardo Montisfrini monacho camerario monasteriii Sancti Egidii diocesis Nemausensis, ordinis sancti Benedicti, et Johanne de Porta, presbitero, priore de Nercio, diocesis Uticensis, habitantibus Avinionensibus, testibus etc.

Et me Francisco Morini etc.

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s