Rodolphe de Habsbourg et la délimitation des paroisses de Dietikon

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

Consulter l’acte sur monasterium.net

1259, 1er novembre. — Burg Glanzenberg

Hugo, prieur des Dominicains de Zurich, Heinrich, prévôt d’Embrach, Reinhard de Bülach et Rudolf, écolâtre d’Einsiedeln, rendent un arbitrage entre Rodolphe de Habsbourg, patron de l’église de Dietikon, et le prévôt Eberhard de Fahr sur la délimitation des paroisses, attribuant la ville de Glanzenberg à la paroisse de Weiningen.

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

[suscription]
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis .H. prior fratrum ordinis Predicatorum in Turego., Heinr(icus) prepositus Imbriacensis, Reinhardus |2| de Biullach, Ruo(dolfus) scolasticus Heremitarum subscripte rei noticiam.

[exposé]

[nature de la querelle, décision de l’arbitrage avec garantie de ving marcs]
Mota questione inter Ruodolfum clericum de Habsburg, canonicum Ba-|3|-siliensis, rectorem ecclesie in Dietinkon ex una, et Eberhardum prepositum in Vare ex parte altera, super terminis parrochiarum ecclesiarum |4| in Dietinkon et Winingen. Dictus prepositus nomine ecclesie in Winingen, Ruodolfus vero de Habsburg nomine ecclesie in Dietin-|5|-kon, de consilio prudentum ut laboribus parcerent et expensis super hujusmodi controversia nostro se voluntarie <se> submiserunt arbitrio, |6| ad ipsius nostri arbitrii plenariam observationem se sub pena viginti marcarum datis fidejussoribus hincinde in quibus pars contra |7| nostrum arbitrium veniens alteri teneretur nichilominus obligantes.

[nom des garants]
Fidejussorum autem nomina datorum ex parte R. de Habsburg memorati |8| sunt : H. prepositus Imbriacensis antedictus et Chuonradus prebendarius de Urdorf. Ex parte vero prepositi de Vare : Reinhardus de Biul-|9|-lach predictus et Heinricus miles de Steinimur.

[enquête]
Nos igitur ad preces partium ad locum ubi terminorum fuit ambiguitas personaliter |10| accedentes, invenimus locum fruticosum propoe fluvium Lindomacum quasi per alluvionem parrochie in Winingen multis |11| retroactis temporibus adjectum in quo nobilis de Regensperc construxit oppidum ex parte parrochie in Winingen super ripam |12| fluvii superius nominati.

[dispositif]
Visis itaque inspectis ejusdem loci circumstantiis, nos deliberato consilio et consulta deliberatione arbitrando |13| pronunciavimus predictum oppidum Glanzenberg situm prope castrum ejusdem nominis secundum quod per fluvium interfluentem a terminis |14| parrochie in Dietinkon clare dividitur ad parrochiam in Winingen libere pertinere cum etiam tunc temporis dicta ecclesia in |15| Winingen in possessione juris parrochialis fuerit ejusdem loci super quo questio vertebatur.

[clauses de corroboratio : annonce du sceau]
Et ut hec tam apud presentes quam |16| apud posteros in suo robore secundum nostri arbitrii decisionem inconvulsa permaneant, placuit partibus presentem paginam sigillorum |17| nostrorum munimine communiri.

[date de temps et de lieu]
Acta sunt hec apud Glanzenberg castrum predictum anno Domini .M°. CC°. LVIIII. kal. Novem-|18|-bris, indictione .IIIa. [liste des témoins] presentibus testibus infrascriptis : fratre Liutoldo ordinis Predicatorum, Alberto decano in Chlotun, Wer. plebano |19| in Hasele, Chuon(rado) prebendario in Dietinkon, Chuon(rado) viceplebano ejusdem ecclesie, Al(berto) viceplebano in Winingen, H. de Owe |20| canonico Imbriacense, H. de Steinimur milite, R. de Wile, B. ministro, Bur. fabro, Al. dicto Luolouf, Joi de Brug-||-ge.

[annonce du sceau: précision sur le sceau utilisé] Ego H. prepositus Imbriacensis quia sigillum prepositure non habeo, sigillo capituli Imbriacensis ecclesie utor in hac parte.

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s