Rodolphe de Habsbourg et la délimitation des paroisses de Dietikon

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

Consulter l’acte sur monasterium.net

1259, 1er novembre. — Burg Glanzenberg

Hugo, prieur des Dominicains de Zurich, Heinrich, prévôt d’Embrach, Reinhard de Bülach et Rudolf, écolâtre d’Einsiedeln, rendent un arbitrage entre Rodolphe de Habsbourg, patron de l’église de Dietikon, et le prévôt Eberhard de Fahr sur la délimitation des paroisses, attribuant la ville de Glanzenberg à la paroisse de Weiningen.

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde 119 (KAE D S 3-r)

[suscription]
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis .H. prior fratrum ordinis Predicatorum in Turego., Heinr(icus) prepositus Imbriacensis, Reinhardus |2| de Biullach, Ruo(dolfus) scolasticus Heremitarum subscripte rei noticiam.

[exposé]

[nature de la querelle, décision de l’arbitrage avec garantie de ving marcs]
Mota questione inter Ruodolfum clericum de Habsburg, canonicum Ba-|3|-siliensis, rectorem ecclesie in Dietinkon ex una, et Eberhardum prepositum in Vare ex parte altera, super terminis parrochiarum ecclesiarum |4| in Dietinkon et Winingen. Dictus prepositus nomine ecclesie in Winingen, Ruodolfus vero de Habsburg nomine ecclesie in Dietin-|5|-kon, de consilio prudentum ut laboribus parcerent et expensis super hujusmodi controversia nostro se voluntarie <se> submiserunt arbitrio, |6| ad ipsius nostri arbitrii plenariam observationem se sub pena viginti marcarum datis fidejussoribus hincinde in quibus pars contra |7| nostrum arbitrium veniens alteri teneretur nichilominus obligantes.

[nom des garants]
Fidejussorum autem nomina datorum ex parte R. de Habsburg memorati |8| sunt : H. prepositus Imbriacensis antedictus et Chuonradus prebendarius de Urdorf. Ex parte vero prepositi de Vare : Reinhardus de Biul-|9|-lach predictus et Heinricus miles de Steinimur.

[enquête]
Nos igitur ad preces partium ad locum ubi terminorum fuit ambiguitas personaliter |10| accedentes, invenimus locum fruticosum propoe fluvium Lindomacum quasi per alluvionem parrochie in Winingen multis |11| retroactis temporibus adjectum in quo nobilis de Regensperc construxit oppidum ex parte parrochie in Winingen super ripam |12| fluvii superius nominati.

[dispositif]
Visis itaque inspectis ejusdem loci circumstantiis, nos deliberato consilio et consulta deliberatione arbitrando |13| pronunciavimus predictum oppidum Glanzenberg situm prope castrum ejusdem nominis secundum quod per fluvium interfluentem a terminis |14| parrochie in Dietinkon clare dividitur ad parrochiam in Winingen libere pertinere cum etiam tunc temporis dicta ecclesia in |15| Winingen in possessione juris parrochialis fuerit ejusdem loci super quo questio vertebatur.

[clauses de corroboratio : annonce du sceau]
Et ut hec tam apud presentes quam |16| apud posteros in suo robore secundum nostri arbitrii decisionem inconvulsa permaneant, placuit partibus presentem paginam sigillorum |17| nostrorum munimine communiri.

[date de temps et de lieu]
Acta sunt hec apud Glanzenberg castrum predictum anno Domini .M°. CC°. LVIIII. kal. Novem-|18|-bris, indictione .IIIa. [liste des témoins] presentibus testibus infrascriptis : fratre Liutoldo ordinis Predicatorum, Alberto decano in Chlotun, Wer. plebano |19| in Hasele, Chuon(rado) prebendario in Dietinkon, Chuon(rado) viceplebano ejusdem ecclesie, Al(berto) viceplebano in Winingen, H. de Owe |20| canonico Imbriacense, H. de Steinimur milite, R. de Wile, B. ministro, Bur. fabro, Al. dicto Luolouf, Joi de Brug-||-ge.

[annonce du sceau: précision sur le sceau utilisé] Ego H. prepositus Imbriacensis quia sigillum prepositure non habeo, sigillo capituli Imbriacensis ecclesie utor in hac parte.

Une restitution de dîme au XIIIe siècle

Acte de vente de dîme à Einsiedeln par Rudolf von Wädenswil


Acte de vente de dîme à Einsiedeln par Rudolf von Wädenswil
Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 118 (KAE, P.H.2)

Consulter l’acte de Rudolf von Wädenswil sur monasterium.net

1259, 11 février, Pfäffikon

Rodolphe de Wädenswil donne à l’abbé Anselm [von Schwanden, abbé de 1234 à 1266] d’Einsiedeln la dîme du vin à Meilen (Suisse, cant. Zurich), qu’il tenait en fief de l’abbaye, contre un paiement de 63 marcs d’argent. Sa charte est scellée de son sceau et de celui du comte Rodolphe [IV] de Rapperswil (Suisse).

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 118 (KAE, P.H.2)

[adresse] Universis presens scriptum inspecturis [titulature] Ruodolfus de Wediswil. [salut] subscripte rei noticiam. [préambule] Honestati et utilitati hominum non parum expedit ut id quod apud |2| ipsos geritur ad tollendam omnem ambiguitatem scripture testimonio perhennetur. [notification] Sciant igitur tam presentes quam posteri quod [dispositif] ego Ruodolfus de Wediswil. decimas |3| vini in Meilan quas a monasterio Heremitarum in feodum habui et possedi amicorum meorum consilio in manus domini Anshelmi abbatis Heremitarum libere et voluntarie resigna-|4|-vi et cessi omni juri quod michi in eisdem decimas competebat vel competere videbatur. Maxime cum tunc temporis filios non haberem, pro qua etiam resignatione |5| et cessione summa sexaginta trium marcarum argenti michi a dicto domino abbate et suo monasterio est refusa. [renonciations] Renunciavi itaque pro me et meis heredibus seu quibus-|6|-libet successoribus omni actioni, impeticioni et repeticioni contra monasterium Heremitarum super prefatis decimis quominus pacifice et quiete dicta ecclesia Heremitarum |7| supradictas decimas per meam vendicionem ad ipsam reversas deinceps valeat et debeat possidere. [corroboration, annonce du sceau] Et ut hec apud posteros et presentes firma permaneant tradidi hoc |8| instrumentum sepedicto domino abbati .. et suo monasterio cum sigillo domini Rodolfi comitis de Raprehswil. et etiam mei sigilli munimine roboratum. [date de lieu et de temps] |9| Acta sunt hec apud Phefincon juxta lacum Thuricinum anno Domini M° CC° L° VIIII°, indictione IIa, III° Idus Februarii. [témoins] impresencia testium qui subscripti sunt : |10| supra nominatus dominus Anshelmus abbas Heremitarum, Rodolfus comes de Raprehswil., Rodolfus scolasticus Heremitarum, Arnoldus capellanus de Ra-|11|–prehswil., Conradus plebanus de Buchs, H. viceplebanus in Tuggen, Eber(hardus) viceplebanus in Ufenowe, Wern(erius) de Obrenkilch., Jo(hannes) plebanus de Grabes, Ro. de Macingen |12| Ro de Ruchenstein, Alb(ericus) de Urinkon, Ber(nardus) villicus de Kalthebrunnen, Uol(ricus) de Wolrowe, R. et H. fratres de Turri, H. de Ebenothe, Pe(trus) de Rambach, milites, H. |13| sculterus de Rapreshswil., Richwinus de Voulrowe, Nicholaus de Kalthebrunnen, Con(radus) de Hunbrehtinkon, H. dictus Sidelle, Conradus de Borsincon, R. dictus |14| Ekol, Uol(ricus) minister de Wediswil., et alii quam plures.

Une bulle pontificale adressée à la famille Manesse de Zurich

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln,  Urkunde Nr. 103 (KAE A.LA.1)
Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 103 (KAE A.LA.1)

Consulter la bulle d’Innocent IV monasterium.net

1245, 6 mars [n. st.]. – Lyon

Le pape Innocent IV charge trois chanoines de Zurich, Otto et Rudolf Manesse et Rudolf Thya, de veiller à l’application de l’excommunication de Werner von Hornberg prononcée par l’évêque de Constance en raison de déprédations commises contre l’abbaye d’Einsiedeln.

Einsiedeln, Klosterarchiv Einsiedeln, Urkunde Nr. 103 (KAE A.LA.1)

|1| [titulature] Innocentius episcopus servus servorum Dei [adresse] dilectis filiis Ottoni et Rudulfo dictis Mannez |2| et Rudulfo Thya canonicis ecclesie Turicensis, Constantiensis diocesis, [salut] salutem et apostolicam benedictionem. |3| [exposé] Dilectus filius .. abbas monasterii Heremitarum sua nobis petitione monstravit quod |4| cum ipse Wernerum de Horenberch et quosdam alios laicos, Constantiensis diocesis, super |5| eo quod ipsi per rapinas et incendia dampna sibi grava et in[j]urias irrogarant coram
|6| venerabili fratre nostro .. episcopo Constantiensi auctoritate ordinaria convenisset, idem episcopus |7| in malefactores hujusmodi quia de dampnis et injuriis supradictis satisfacere contu-|8|-maciter denegabant, diligenter moniti ab eodem excommunicationis sententiam exigente |9| justitia promulgavit, quam prefatus abbas petiit apostolico munimine roborari. [dispositif] Quo-|10|-circa discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus sententiam ipsam sicut rationabiliter est |11| prolata faciatis auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione remota in-|12|-violabiliter observari. Quod sententiam omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea |13| nichilominus exequantur.[date] Dat. Lugduni II. Nonas Martii, pontificatus nostri anno secundo.