Un sermon pour la Sainte-Cécile


Paris, Bibl. nat. de France, ms. Latin 3305 A, fol. 57r
Sermones de sanctis et diversis. De sancta Cecilia

De sancta Cecila.
Gaudebit sponsus super sponsam. Ysa LXII (Is. 62,5).
Tria sunt que ostendunt sponsalia valde comendabilia : [1°] Sponci dignitas et sufficientia. Et sic comendabat sponsum suum beata Agnes dicens vel mandans filio perfecti (a) qui eam habere volebat : « ab [f. 57v] ab (b) alio amatore preventa sunt (c) qui a nullo (d) fidei sue subarravit me (e) et ostendit michi thesauros inconparabiles (1), cujus generositas celsior, possibilitas forcior, amor suavior et omni gratia elegantior ».
Lire la suite

Publicités

Les lettres de Raymond Lulle

Voir les oeuvres et éditions de Raymond Lulle (en catalan : Ramon Llull) : ici.


Image du manuscrit 96 de la Bibliothèque municipale et interuniversitaire de Clermont-Ferrand
, mis à disposition sous forme numérisée par le Raimundus-Lullus-Institut de la Faculté de théologie de Fribourg (Freiburg im Breisgau).
*** Lien vers la page d’accueil du Raimundus-Lullus-Institut de la Faculté de théologie de Fribourg ***
*** Lien vers vers FREIMORE (FREIburger Multimedia Object REpository) ***

Une fois sur la page d’accueil du manuscrit, il faut cliquer sur le mot « Anzeigen » qui amène à l’interface de consultation du manuscrit, puis aller au folio 58 recto (en saisissant « 58r » dans la fenêtre « Seite », ou en cliquant sur « 2. Epistolae tres »).

Bibliographie et éditions
La Ramon Llull Database – Llull DB (Centre de Documentació Ramon Llull) entretenue par l’Université de Barcelone donne une liste des éditions des différentes versions de ce texte : ici.
En particulier :
J. .N. Hillgarth, Diplomatari lul·lià: documents relatius a Ramon Llull i a la seva família, trad. L. Cifuentes, « Col·lecció Blaquerna » 1 (Barcelona / Palma de Mallorca: Universitat de Barcelona / Universitat de les Illes Balears, 2001), 50-58. [En ligne]
Josep Perarnau i Espelt, « La còpia manuscrita medieval de les tres lletres de Ramon Llull demanant al rei, a un prelat de França i a l’Estudi de París l’establiment d’escoles de llengües (Clarmont-Ferrand, BMI, ms. 96) », ATCA 21 (Barcelona, 2002), 133-148. [En ligne, original en accès payant, copie en cache de Google]

== Transcription ==
Ad exaltationem nominis Domini Dei nostri, regie maiestati Raymundus Lul, licet ad tanti suplicationem negocii sit indignus, quod ab universis christianis est desiderabile, supplicat devoto et desiderativo animo, ut sicut ipsa regia regni Francorum magestas ab antiquo successive pre ceteris procurare christianitatis comoda consuevit, dignaretur ad laudem et magnificenciam [f. 58va] divini nominis merito karitatis intuituque pietatis, miseris infidelibus viventibus sine Lege, morientibus sine fide, bene meritam elemosinam concedere, tante mortalitatis naufragio succurrentem, videlicet, locum seu loca construere et dotare, in quo seu quibus a religiosis ab aliisque sancte conversationis viris, qui nunc multi sunt hoc divino munere appetentes, necnon etiam secundum modum apostolicum ad hoc pro Christo uiuere et pro nomine Christi mori finaliter eligentes, addiscantur infidelium ydiomata, ut eorum linguarum varietates docti, eorum ydiomatibus magnificarent Deum ubi non colitur, exaltarent Eum ubi spernitur, predicarent Eum ubi non creditur, veritatem veritatum monstrantes, Legem christicolarum panderent firmiter esse veram ; dignum etenim esset, necnon valde laudabile ut a villa Parysiensi, que christiane ueritatis scientieque principalis mater
est fidelibus et ma-[f. 58vb]-gistra, emergent veritatis radii, qui per diversa mundi climata radiantes, infidelium errores, cum sint possibiles ad revocandum, suo lumine reuocarent.

Sermon latin de Berthold de Ratisbonne (Sermones Rusticani prima pars)


Fribourg, Couvent des Cordeliers, Manuscrit 117, volume 1, feuillet 2 recto

** www.e-codices.ch **

Ite ostendite vos sacerdotibus (Lc 17, 12). Quoniam ut dicit Gregorius ‘Ars est artium regimen animarum’ (Regula pastoralis, 1, 1) ut illi studiose intenderent sacerdotes. Noluit eos Dominus occupare laboribus pro necessariis vite ut ceteros, nam milites etc. nec uxoribus nec liberis. Summe enim est necessarium ut sciant 3. [tria] et usque ad mortem satis agere habet cum illis : [Primo] distinguere inter venialia et mortalia subditorum ; secundo inter mortalia et mortalia ; tercio per que satis fiat, quia per quod unus satis facit, alius non.

Primum ergo ut sciant distinguere inter peccatum et peccatum, inter spiritualem lepram et lepram ut significatur in Le[viticus] 14, ubi Dominus precepit sacerdotibus quod diligenter discernerent inter lepram, quod diligenter consideraret utrum homo sibi adductus esset leprosus vel tantum haberet scabiem, que scilicet cito venit et cito recedit. Glossa: districtum videndum fiat. Glo[ssa:] ‘Districtum videndum fiat'(1).
Secundo. Si autem homo fuit leprosus, tunc utrum esset leprosus in capite, barba, calvicio, vel recalvicio, scilicet capillorum. Si scilicet capilli essent mutati in candorem, solito tenuiores. Cognoscebatur enim hec lepra quando fluentibus capillis in calvicio vel recalvicione, albus vel rufus color inveniebatur. Item in cute, in carne. Item quod sciret cognoscere lepram vestis lanee vel linee vel pellis vel domus. Lepra vestis erit macula albida vel rufa humilior superficie reliqua. Humilior id est vilior, lepra enim corrosiva est, que cum apparebat considerabit eam sacerdos, si perspicua erit comburebatur vestis. Si dubia rumpebat illud a solido etc. Sequitur de domo. Tercio cujus erat coloris. Quia una erat periculosior quam altera. Item in Glossa: ‘diversos colores lepra supponit: pallidam, rubeam, albam, lucidam, nigram, florescentem'(2). Quod diligenter debuit discernere ne diceret non lepram lepram, et econtrario – hoc est ne dicat mortale veniale et econtrario ne dicat veniale mortale(b) – et e contrario dic rationem. Quod lepram in capillis etc. In barba [fol. 2rb] loquentes, mala lepra est, maledictio mala et turpis Deo. Hec vel hec, ita nomina multas(c) femine contendentes(d). Dic diversa: in cute se pigrantes ; in capite nescientes quomodo satis possint ornare se ; in corpore cum corpore peccantes ; vestis si nimis superba, si de justo ; domus si de injusto, sic vel sic, si in ea hospitatur meretrix concubina dominus blasphematur et hujusmodi debet iste lapis leprosus illa concubina eici omnino.

Tercio cujus erat coloris. Diversa enim mortalia diversos habent colores malos et malicias super hoc quod quodlibet mortale dampnat et a consortio omnium sanctorum separat. Habent quedam illorum singulares malicias et colores crudeles. Quedam habent illum malum colorem quod quicumque illa facit super hoc quod dampnatum faciunt excommunicatum, quod debet vitari ut dyabolus, immo libentius loquerer cum centum pessimis inter omnes ut qui cum monialibus. Hic et non potest absolvi ab illo peccato nisi per illum qui habet singularem auctoritatem. Quedam ut non nisi ab episcopo ut incendium ecclesie vel cimiterii. Quedam nisi a papa: vimjectio in clericum et hujusmodi. Quedam nec per papam vel Petrum nec angelum mala ut injusta bona nisi restituat pro posse. De hoc se non intromittant. Quedam pre aliis inducunt subitaneam mortem ut blasphemia.
Sed pre omnibus hominibus sunt .V. genera hominum quorum peccata sunt periculosiora quam aliorum(e). Primi sunt religiosi et clerici. Ratio: quia pro peccato pro quo secularis dampnatur, religiosus multo gravius, si mentitur, si fornicatur etc. Et hoc ideo quia plura promissa Domino fecimus in subdyaconatu, in dyaconatu, in sacerdotatu, in professione ; laicius nisi in baptismo(f). Deu 27.D [Dt 29,11] ‘Advena qui tecum moratur etc.’ ipse in inferno in capite, id est in superiori pena, tu in caudam, in inferiori. Eze .XII.E [Ez 16,52] ‘Vicisti *sorores(3) tuas peccatis tuis. Exo. ‘Devoravit species morsi'(4). etc.

(a) nec avec c exponctué. – (b) mortale veniale corrigé en veniale mortale par doubles traits. – (c) multas suivi de et turpis Deo ici répété et exponctué. – (d) comedentes avec abréviation tironienne avant correction. – (e) aliorum hominum exponctué. – (f) laicus non in avant correction.

(1) Voir l’édition de la Glose ordinaire placée sous le nom de Walafrid Strabon : Patrologie latine, vol. 113, col. 333c. – (2) Ibid., col. 334d-335a. – (3) sortem dans le ms., sorores dans le texte biblique. – (4) Plutôt réminiscence de Joel 1,20 devoravit speciosa deserti ?