La communauté d’Arthonnay en 1318

Dijon, Archives départementales de la Côte d’Or (www.archives.cotedor.fr), 7 H 250 (acte de 1318) (Réutilisation soumise à conditions)

1318, 13 mars [n. st.]. — Arthonnay

La communauté d’Arthonnay (Yonne, cant. Cruzy-le-Châtel), dont les membres sont nommés à l’acte, renonce à ses droits de nomination pour le recteur de la léproserie en faveur de l’abbaye de Molesme (Côte d’Or, cant. Laignes).

A.Dijon, Archives départementales Côte d’Or, 7 H 250. — Original en parchemin.

[Invocation] In nomine Domini Amen. [Notification] Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quod [Date] anno a Nati-[2]-vitate ejusdem .M°. CCC°. XVII°. indictione prima, tricesima die mensis martii, pontificatus sanctissimi patris ac domini [3] domini Johannis pape vicesimi secundi anno secundo, apud Arthonnayum in domo abbatis circa horam tertiam, in presentia [4] mei publici notarii et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum [liste des disposants] personaliter constituti [5] Humbertus quondam major, Johannes ejus filius, Guichardus major, Matheus ejus frater, Durandus, Johannes Rex, Balduinus, [6] Regnaudus Sourdel, Regnaudus Geirot dictus Li Moutons, dictus Foutiers, Petrus Geneviere, Regnaudus Eloyn, [7] dictus Viorne, Johannes Garneri, Johannes Colardi, Constantinus, Robertus Thommas, Petrus Muardi, Symon Quoquillat [8] dictus Fagoz, Johannes Juliete, Marietus, Colaus Quoquille, Johannes Sarredin, conifetus, Matheus de Gay, Symo-[9]-netus Moraut, Matehus Soterel, Johannes Bruiant, Johannes Joffredi, Jaquetus Furniers, Droco faber, Pheli-[10]-setus textor, Monnetus Li Jays, billetus, Joffredus Ferre Chien, Johannes Guions, Balduinus ejus frater, [11] gener Marieti, Johannes Quarrez, Hannequinus serviens loci, Maria uxor Ysambardi, uxor Cambrille, cliveta, [12] Maria filia Popain, Regnaudus filius Au Corneur, uxor Colay dou Crot, Johannes rotarius, Bade-[13]-retus uxor Biau Boys, Petrus Derboys, Regnaudus carpantarius, Ysabellis uxor Picart, Agnes [14] uxor Charpy, de Arthonnayo, omnes et singuli, non coacti, non vi, non metu, non dolo ducti, nec in aliquo circonventi, [15] ut asserebant, verum etiam spontanei et pro evidenti utilitate communitatis dicte ville de Arthonnayo, [16] [action juridique] dederunt, concesserunt et imperpetuum quittaverunt religiosis viris, videlicet abbati et conventui monasterii [17] Molismensis, ordinis sancti Benedicti, Lingonensis diocesis, pura et perfecta donatione, concessione et quitatione facta et [18] habita inter vivos et irrevocabili, quicquid juris habebant seu habere poterant et debebant in presentatione [19] rectoris seu ministratoris domus leprosorum de Arthonnayo predicto que dicitur Des Prez diz, cum omnibus pertinentiis [20] ejusdem domus, [clauses obligatives] promittentes omnes et singuli per juramentum suum propter [hoc] corporaliter in manu mea prestitum [21] pro se et heredibus suis dictas donationem, concessionem et quittationem ratas et gratas habere et inviolabiliter obser-[22]-vare nec contra venire nec venire volenti in aliquo consentire, [clauses renonciatives] renunciantes in hoc facto omni exceptioni doli, [22] mali, vix [sic], metus et circonventionis in aliquo, exceptioni in factum beneficio restitutionis in integrum, exceptioni dictarum [23] donationis, concessionis et quittationis non factarum dicto modo seu modo debito, omni consuetudini et statuto patrie seu [24] loci in contrarium se habenti, et omnibus aliis exceptionibus et rationibus juramenti et facti de quibus necesse esset in presentibus litteris [25] certam et expressam fieri mentionem et omnibus aliis et singulis que contra presens instrumentum possent nunc [26] et in posterum obici vel opponi. [date] Acta sunt hec anno, die, indictione et loco predictis, [témoins] presentibus Petro de [27] Chaivignyaco, ballivo de Molismo, Roberto Belere, de dicto Molismo et Jacobo de Chaonniis, testibus [28] ad hec vocatis et rogatis.

[souscription] [seing manuel] Et ego Petrus de Planceyo, clericus Trecensis dyocesis, publicus auctoritate sacri Imperii notarius, omnibus hiis et singulis una cum testibus supradictis presens interfui, propria manu scripsi et hoc publicum instrumentum inde confeci, signoque meo consueto signavi, rogatus.

1 commentaire

  1. Pingback: Archaïsmes et innovations scripturales au début du XIVe siècle « Paléographie médiévale

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s