Les Cerisiers d’Augy

Dijon, Archives départementales de Côte d'Or, 15 H 66 (12)

Dijon, Archives départementales de la Côte d’Or (www.archives.cotedor.fr), 15 H 66, pièce 12 (Réutilisation soumise à conditions)

1268, 31 décembre.

L’official d’Auxerre notifie qu’Étienne Cavate (Çavate ?) et sa femme Agnès, de Saint-Bris-[le-Vineux] (1), tiennent une pièce de vigne de deux arpents, sise aux Cerisiers d’Augy, des abbé et communauté de Fontenay contre une rente annuelle de 30 sous tournois à la Saint-André. En gage du paiement et de la bonne tenue de la pièce de vigne, ils engagent une autre vigne.

A. Dijon, Archives départementales de Côte d’Or, 15 H 66, pièce 12. Original en parchemin.

Omnibus presentes litteras inspecturis, .., officialis Autissiodorensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Stephanus dictus Cavate et |2| Agnes ejus uxor de Sancto Prisco, recognoverunt se recepisse a religiosis viris abbate et conventu Fonteneti, Cisterciensis ordinis, quandam peciam |3| vinee continentem, ut dicitur, duo arpenta, site in territorio de Augiaco quod dicitur Au Cerisiers, juxta vineam domine Aalesis de Autissiodoro ex |4| una parte et juxta vineam domine Basilie de Parisius ex altera, ab eisdem Stephano, Agnete, ejus uxore, et Drocone, eorum filio, quamdiu vixerint |5| tenendam et possidendam sub annua pensione triginta solidorum turonensium eisdem abbati et conventui anno quolibet ad festum beati Andree apostoli vel eorum mandato |6| solvendorum.

Dicti autem Stephanus et Agnes, ejus uxor, promiserunt dictam vineam excolere anno quolibet omni cultura debita et tempore competenti, |7| videlicet circonfodere, tailliare, paixillare, fodere, binare et rebinare et pensionem solvere ad terminum prenotatum. Et pro dictis conventionibus |8| sic tenendis et firmiter observandis ipsi Stephanus et Agnes ejus uxor obligaverunt et in responsionem tradiderunt eisdem abbati et conventui |9| quandam peciam vinee quam se habere dicebant in territorio quod dicitur Mons Esbrasez (2), juxta vineam Johannis Ruyllie de Sancto Prisco ex una parte et |10| juxta vineam fratrum Hospitalis Iherosolimitani ex altera, ita quod si defecerint in solutione dicte pensionis et in cultura dicte vinee, quod dicti |11| abbas et conventus vel eorum mandatum dictam vineam obligatam cum dicta vinea recepta saisire poterunt et tenere quousque de dicta pensione et |12| de cultura dicte vinee et de dampnis et deperditis eisdem abbati et conventui fuerit plenarie satisfactum. Dictis vero Stephano, Agnete ejus uxore et Drocone |13| eorum filio de medio sublatis, dicta vinea recepta ad monasterium Fonteneti libere revertetur, hoc salvo heredibus ipsorum quod si dicta vinea |14| tempore decessus ipsorum fuerit imbladiata, quod dicti heredes fructus dicte vinee illius anni percipient et habebunt salva dicta pensione. |15| Has autem conventiones fiduciaverunt dicti Stephanus et ejus uxor se tenere, complere et firmiter observare et contra decetero per se |16| vel per alium non venire, se quantum ad hec supposuerunt juridictioni curie Autissiodorensis ubicumque maneant vel existant.

Datum die lune post |17| Nativitatem Domini, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo.

(1) Saint-Bris-le-Vineux, Yonne, arr. et cant. Auxerre, était effectivement le siège d’une commanderie et est une commune limitrophe d’Augy. Il faut donc préférer cette identification à d’autres Saint-Prix, quoique le Dictionnaire topographique de l’Yonne de Quantin ne mentionne pas la forme Sanctus Priscus au Moyen Âge.

(2) Mont Embrasé est un lieu-dit attesté par le cadastre napoléonien [voir le cadastre sur le site des AD Yonne]

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s