Sermon latin de Berthold de Ratisbonne (Sermones Rusticani prima pars)


Fribourg, Couvent des Cordeliers, Manuscrit 117, volume 1, feuillet 2 recto

** www.e-codices.ch **

Ite ostendite vos sacerdotibus (Lc 17, 12). Quoniam ut dicit Gregorius ‘Ars est artium regimen animarum’ (Regula pastoralis, 1, 1) ut illi studiose intenderent sacerdotes. Noluit eos Dominus occupare laboribus pro necessariis vite ut ceteros, nam milites etc. nec uxoribus nec liberis. Summe enim est necessarium ut sciant 3. [tria] et usque ad mortem satis agere habet cum illis : [Primo] distinguere inter venialia et mortalia subditorum ; secundo inter mortalia et mortalia ; tercio per que satis fiat, quia per quod unus satis facit, alius non.

Primum ergo ut sciant distinguere inter peccatum et peccatum, inter spiritualem lepram et lepram ut significatur in Le[viticus] 14, ubi Dominus precepit sacerdotibus quod diligenter discernerent inter lepram, quod diligenter consideraret utrum homo sibi adductus esset leprosus vel tantum haberet scabiem, que scilicet cito venit et cito recedit. Glossa: districtum videndum fiat. Glo[ssa:] ‘Districtum videndum fiat'(1).
Secundo. Si autem homo fuit leprosus, tunc utrum esset leprosus in capite, barba, calvicio, vel recalvicio, scilicet capillorum. Si scilicet capilli essent mutati in candorem, solito tenuiores. Cognoscebatur enim hec lepra quando fluentibus capillis in calvicio vel recalvicione, albus vel rufus color inveniebatur. Item in cute, in carne. Item quod sciret cognoscere lepram vestis lanee vel linee vel pellis vel domus. Lepra vestis erit macula albida vel rufa humilior superficie reliqua. Humilior id est vilior, lepra enim corrosiva est, que cum apparebat considerabit eam sacerdos, si perspicua erit comburebatur vestis. Si dubia rumpebat illud a solido etc. Sequitur de domo. Tercio cujus erat coloris. Quia una erat periculosior quam altera. Item in Glossa: ‘diversos colores lepra supponit: pallidam, rubeam, albam, lucidam, nigram, florescentem'(2). Quod diligenter debuit discernere ne diceret non lepram lepram, et econtrario – hoc est ne dicat mortale veniale et econtrario ne dicat veniale mortale(b) – et e contrario dic rationem. Quod lepram in capillis etc. In barba [fol. 2rb] loquentes, mala lepra est, maledictio mala et turpis Deo. Hec vel hec, ita nomina multas(c) femine contendentes(d). Dic diversa: in cute se pigrantes ; in capite nescientes quomodo satis possint ornare se ; in corpore cum corpore peccantes ; vestis si nimis superba, si de justo ; domus si de injusto, sic vel sic, si in ea hospitatur meretrix concubina dominus blasphematur et hujusmodi debet iste lapis leprosus illa concubina eici omnino.

Tercio cujus erat coloris. Diversa enim mortalia diversos habent colores malos et malicias super hoc quod quodlibet mortale dampnat et a consortio omnium sanctorum separat. Habent quedam illorum singulares malicias et colores crudeles. Quedam habent illum malum colorem quod quicumque illa facit super hoc quod dampnatum faciunt excommunicatum, quod debet vitari ut dyabolus, immo libentius loquerer cum centum pessimis inter omnes ut qui cum monialibus. Hic et non potest absolvi ab illo peccato nisi per illum qui habet singularem auctoritatem. Quedam ut non nisi ab episcopo ut incendium ecclesie vel cimiterii. Quedam nisi a papa: vimjectio in clericum et hujusmodi. Quedam nec per papam vel Petrum nec angelum mala ut injusta bona nisi restituat pro posse. De hoc se non intromittant. Quedam pre aliis inducunt subitaneam mortem ut blasphemia.
Sed pre omnibus hominibus sunt .V. genera hominum quorum peccata sunt periculosiora quam aliorum(e). Primi sunt religiosi et clerici. Ratio: quia pro peccato pro quo secularis dampnatur, religiosus multo gravius, si mentitur, si fornicatur etc. Et hoc ideo quia plura promissa Domino fecimus in subdyaconatu, in dyaconatu, in sacerdotatu, in professione ; laicius nisi in baptismo(f). Deu 27.D [Dt 29,11] ‘Advena qui tecum moratur etc.’ ipse in inferno in capite, id est in superiori pena, tu in caudam, in inferiori. Eze .XII.E [Ez 16,52] ‘Vicisti *sorores(3) tuas peccatis tuis. Exo. ‘Devoravit species morsi'(4). etc.

(a) nec avec c exponctué. – (b) mortale veniale corrigé en veniale mortale par doubles traits. – (c) multas suivi de et turpis Deo ici répété et exponctué. – (d) comedentes avec abréviation tironienne avant correction. – (e) aliorum hominum exponctué. – (f) laicus non in avant correction.

(1) Voir l’édition de la Glose ordinaire placée sous le nom de Walafrid Strabon : Patrologie latine, vol. 113, col. 333c. – (2) Ibid., col. 334d-335a. – (3) sortem dans le ms., sorores dans le texte biblique. – (4) Plutôt réminiscence de Joel 1,20 devoravit speciosa deserti ?

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s