Mandement royal de 1324 – ou l’insécurité règne à Reims

Paris, Archives nationales, X2A-2-f-95-bis

Paris, Archives nationales, X2A-2-f-95-bis

=== Date ===
1324, 6 janvier [n. st.] – Paris

=== Tradition ===
A. Paris, Archives nationales, X2A 2, fol. 95bis
Ed.
Archives administratives de la ville de Reims : collection de pièces inédites pouvant servir à l histoire des institutions dans l intérieur de la cité / [éd.] par Pierre Varin,...
Archives administratives de la ville de Reims : collection de pièces inédites pouvant servir à l’histoire des institutions dans l’intérieur de la cité / [éd.] par Pierre Varin,…
Source: Bibliothèque nationale de France

=== Edition ===

|1| Karolus et cetera ballivo Viromandensi, vel ejus locum tenenti, salutem. Grave gerentes, ex querimonia Roberti Erardi accepimus, |2| quod licet per sentenciam arbitralem (1) certorum arbitrorum, super certa discordia inter ipsum conquerentem, ex parte una, et |3| Robinum Yngrant, filium Roberti Yngrant, ex altera, dudum orta, de consensu dicti conquerentis, per dictum Robinum electorum, |4| cognito de dicta discordia, inter cetera pronunciatum fuerit, bonam ac perpetuam pacem esse, et servari debere, inter partes predictas, sub |5| certis penis in quodam compromisso super hoc inter partes ipsas facto fide et juramento vallato contentis et licet ab ipsa arbi-|6|-trali sentencia nonquam fuerit reclamatum, nichilominus idem Robinus Yngrant, contra sentenciam dictorum arbitrorum veniens, pacemque frangens |7| predictam, ac plures ejus in hac parte complices, in predictum conquerentem in itinere publico, in villa Remensi tunc existentem, pensatis |8| insidiis, more hostili, cum armis prohibitis et patentibus, nulla difidacione precedente, a tergo irruerunt, ipsumque conque-|9|-rentem viliter verberarunt, clamantes « Ad tibias ! ad tibias! ut non evadat », et posse suum fecerunt ipsum interficiendi et |10| eum interfecissent, nisi supervenisset gentium multitudo, que ipsum Robinum Yngrant voluntatem suam facere non permiserunt; |11| — que omnia si vera sunt, non sine nostre regie magestatis, et regiarum ordinacionum, in quibus armorum deportationes, et |12| tales invasiones prohibentur, offensa, perpetrata fuisse videntur, et nobis displicet si sit ita — ideoque mandamus et com-|13|-mittimus tibi, quatenus super hiis et aliis articulis de premissis mentionem pleniorem facientibus, quos sub contrasigillo |14| prepositure nostre parisiensis clausos tibi mittimus, vocato procuratore nostro, cum ceteris evocandis, inquiras, tam ex officio nostro, quam aliter, diligencius |15| veritatem inquestam quam inde (2) feceris ad nostram curiam parisiensem, sub tuo fideliter inclusam sigillo, ad certam et competentem |16| diem transmissuram, illos quos tanget eadem inquesta ibidem ad dictam diem adjornans, super hoc processuros ut fuerit racionis |17| et interim de corporibus et bonis illorum qui per dictam inquestam apparebunt super premissis suspecti, te teneas, si necesse fuerit, |18| taliter saisitum, quod possit, si et cum opus fuerit de ipsis fieri debitum justicie complementum, certificans nichilominus curiam nostram |19| predictam, ad dictam diem, de hiis que feceris in premissis. Damus autem omnibus justiciariis (3) et subditis nostris, presentibus, in |20| mandatis, ut in premissis, et ea tangentibus tibi pareant et intendant. Datum Parisiis sub sigillo Castelleti nostri |21| parisiensis, in absencia nostri magni sigilli, sexta die januarii, anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio.
[Mentions hors teneur:] Per cameram, lecta ibidem
[Signé:] Gyen.

(1) barré : certorum debitorum.
(2) barré : fecereris
(3) barré : nostris

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s