La vin et la vigne en Bourgogne au XIIIe siècle : un exemple de bail daté de 1269

Dijon, Archives départementales de la Côte d'Or, 15 H 66 (16)

Dijon, Archives départementales de la Côte d’Or (www.archives.cotedor.fr), 15 H 66, pièce 16 (Réutilisation soumise à conditions)

=== Date ===
1269, décembre.

=== Regeste ===

L’official d’Auxerre notifie que Pierre de Charmoy et son épouse Isabelle ainsi que leur fille Hermengarde, tiennent une pièce de vigne de la part des abbé et communauté de Fontenay contre une rente annuelle de 30 sous tournois. En gage du paiement et de la bonne tenue de la pièce de vigne, ils engagent une autre pièce de vigne.

=== Tradition (incomplète) ===

A. Dijon. Archives départementales de la Côte d’Or, 15H66, pièce 16. Original en parchemin ; largeur 252/261 mm x hauteur 136/140 mm (repli 4/10 mm)

=== Transcription ===

Omnibus presentes litteras inspecturis, .. officialis Autisiodorensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti, Petrus dictus de Char-|2|-moy de burgo Sancti Juliani Autisidorensis et Ysabella ejus uxor, recognoverunt se recepisse ab abbate et conventu Fonteneti, Cisterciensis ordinis, |3| quandam peciam vinee ipsorum abbatis et conventus ut dicebant, sitam in territorio de Justemont juxta vineam dicti Petri ex una |4| parte et vineam fratrum Sancti Mariani Autisidorensis ex altera, tenendam et possidendam ab ipsis Petro, Ysabella et Ermengarde eorum fillia |5| quamdiu vixerint successive, sub annua pensione triginta solidorum monete turonensis apud Autisidorum dictis abbati et conventui vel eorum |6| mandato annis singulis apud Autisidorum in domo dictorum abbatis et conventus in festo beati Andree apostoli reddendorum. Ita tamen quod dicti Petrus, |7| Ysabella et Ermengardis dictam vineam anno quolibet tenentur excolere omni cultura debita et tempori competenti, videlicet circonfodere, talliare, |8| paxillare, fodere et binare, pensionemque solvere in dicto termino sicut ipsi Petrus et Ysabella coram nobis publice sunt confessi, et pro dicta |9| vinea, ut dictum est, excolenda pensioneque solvenda ad dictum terminum dicti Petrus et Ysabella, quandam vineam sitam ut dice-|10|-bant apud Billiotum juxta vineam Johannis Guichardi et vineam Stephani Robiquelli dictis abbate et conventui obligaverunt et in |11| responsionem tradiderunt coram nobis in hunc modo, quod si ipsi Petrus, Ysabella et Ermengardis in cultura dicte vinee, ut dictum est, facien-|12|-da deficerent seu dictam pensionem non solverent, dicti abbas et conventus vel eorum mandatum tam dictam vineam traditam quam obliga-|13|-tam saisire possent et tenere quousque de dicta pensione et dampnis inde habitis esset eis plenarie satisfactum. Dictis vero Petro |14| Ysabella et Ermengarde de medio sublatis, dicta vinea de Justemont ad dictis abbatem et conventum cum omni melioratione in |15| ea facta revertetur. Et quantum ad hoc dicti Petrus et Ysabella se juridictioni curie Autisiodorensis ubicumque maneant subdiderunt. Datum anno |16| Domini M° CC° LXmo nono mense decembris.

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s