Rithmi cujusdam Petri Damiani : De omnibus statibus

Zürich, Zentralbibliothek, Ms. C 101 (1r)
Zürich, Zentralbibliothek, Ms. C 101 (1r)

** www.e-codices.ch **

Petrus Damiani, Carmen rhythmicum

|1| Episcopi, attendite,
Dei verba facite (a).
Vobis precepit Dominus
Pro vestris moribus (b).

|2] Si bona, quae loquimini,
Operibus feceritis,
Exempla bona dabitis
Vestris commissis filiis.

|3| Presbiteri, dyaconi,
Qui fertis uasa Domini,
Estote semper nitidi
In conspectu altissimi.

|4| Qui vult esse canonicus,
Sit bonus et ydoneus,
Obediat episcopo
Ut seniori domino (c).

|5| Ad matutinum veniat,
Cum signum hore resonat;
Postposita pigritia
Festinet ad officia.

|6| Plebani recte audiant,
Quod sancti patres clamitant,
Ut acquisita predia
Relinquant in ecclesia.

|7| Magistri[!] (d) doctus litteris
Flagella debet (e) discipulis,
|8| Ut docti ab infantia
Doctrinam bene sapiant.

|9| Scriptores recta linea
Veraces scribant litteras,
|10| Distinctiones proprias
Usque ad finem compleant.

|11| Illitteratus clericus
Elationi deditus,
|12| Despiciens misteria,
Ut stulta jacet bestia.

|13| Discurrit per basilicam
Pro vanitate nimia;
|14| In loco si permanserit,
Cervice torta respicit.

|15| Verba Dei non nuntiat,
Privatim semper musitat
|16| Et recitat parabolas
Inanes atque vacuas.

|17| Abbates semper vigilent
Ab omni namque crimine;
|18| Non pro mundi astutia
Sancta relinquat (f) studia.

|19| Non potest esse monachus,
Qui vagus est et prodigus;
|20| Si vivit sine regula,
Peribit absque gracia (g).

|21| Deo deuote monache,
Serua (h) legem optime;
|22| Viventes casto corpore
Terrena cuncta spernite.

|23| Potestas est in populo
A summo data Domino;
|24| Et (i) cum fide servant (i),
Qui sacramenta fecerant.

|25| Pro nullo malo merito
Vel placitato pretio
|26| Aut aliqua amicitia
Necat (k) vera judicia.

|27| Judex sedens in placito
Non speret de Byzancio
|28| Sed Deum recte timeat
Et legem ejus (l) finiat.

|29| Testes, pro nullo munere
Falsa loqui presumite
|30| Sed vera verba (m) dicite
Presente vero principe.

|31| Veraces sint notarii (1)
Tenendo fidem animi
|32| Nec umquam pro denariis
Falsa scribant in cartulis.

|33| Castaldiones populi
Omnes (n) uicedomini
|34| Ne torqueant justitiam
Nec manducent servicia.

|35| Tenentes ministeria
Cum malis non conveniant ;
|36| Recta (o) fide serviant,
Ne merita bona perdant (p).

|37| Adnatatores [!] (q)(2) placita
Ne fundant (r) arte aliqua ;
|38| Relaxent cordis vicia
Ut (s) exquirant judicia.

Variantes avec le texte édité par M. Lokrantz en 1964 (Studia Latina Stockholmiensia 12), p. 137 – 158 (références bibliographiques complètes)

(a) discernite. – (b) mori ovibus. – (c) indito. – (d) Magister (leçon qui s’impose). – (e) det. – (f) relinquant (leçon qui s’impose). – (g) morte pessima. – (h) servate (leçon qui s’impose : le féminin pluriel a été pris pour un vocatif singulier). (i) Ei. – (j) serviant. (k) Vertant. – (l) cito. – (m) verba vera. – (n) Et omnes (leçon qui s’impose pour la régularité du vers). – (o) Recta cum (leçon qui s’impose pour la régularité du vers). – (p) bona perdant merita. – (q) Advocatores. – (r) fraudent. – (s) Et.
(1) notarii écrit un a suscrit au-dessus du o(abréviation nota non utilisée). – (2) Sic proAdnotatores ?.

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s