L’amour des lettres et l’amour des moines : une lettre d’Adam de Perseigne au moine Osmond de Mortemer

i

Paris, Bibl. nat. de France, ms latin 1998, fol. 174rb

Rubrique :
Item epistula IIa ejusdem ad eumdem de VII feriis et VII liquefactionibus.

Texte :
Dilecto suo in Christo fratri O., Mortui Maris monacho, frater A. servus servorum Dei qui apud Perseniam Christo serviunt, salutem et vere religionis perserverantiam.

Cum aliquid quod honestum sit ab amico petitur, et amicus est qui rogatur, non debet hujusmodi petitio repulsam pati, si tamen facultas non defuerit adimplendi. De petitionis honestate et amica familiaritate confidens, cum multa instantia petis ut incitari ad virtutis studium litteris aliquibus merearis. Si bene affectus es et ad ea que justa sunt voluntarius, proficientis studio amica commonitio non nocebit. Si forte ad ea que recta sunt mens tibi est tardior quam deberet, nichilominus exhortatio forte morbo remedium adhibebit. Modis omnibus auditori verbum salutis est utile, presertim cum et ille amat qui loquitur, et cui loquitur non ambigitur reamare. Et que in amicorum colloquiis debet esse nisi de amore materies (de illo, inquam, amore quem nulla notat suspicio, si dilectio vel caritas nominetur) ? Nomen quippe amoris ad diversa commune est. Sed ad ea sola que veritatis vim habeant et virtutis, vocabulum restringitur caritatis. Cum igitur Deus amor, sive caritas, sive dilectio, proprie et specialiter nominetur, que materies convenientior, quis sermo inter nos dulcior quam de amore hujusmodi haberetur ? Sane cum timor Domini sit initium sapientie, et amare Deum sit ipsum sapere, constat quod ab affectu divini timoris sumit initium sancti sapor amoris. Dum enim Dei timor a vitiis evacuat habitaculum mentis, exclusa amaritudine vitiorum, restituit cordi sapientie appetitum. Ex tunc incipit animus esurire et sitire justitiam, quam procul dubio tantopere nullatenus esuriret, nisi pregustatus jam sapor esuriem provocaret. « Qui edunt me, ait Sapientia, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient » (Sir. 24, 21). Quid est enim amor justitie nisi quedam delectatio sapientie, cum nil sit aliud esse justum quam divinis esse conditum saporibus et odoribus delibutum ? Annon sunt mores et opera justorum quedam odoramenta virtutum, que nimirum ex hoc contrahere cognoscuntur quod internis sapientie ferculis oblectantur ? Sapientia siquidem a sapore nomen trahit, quod sapere faciat que sunt sursum, quod morum sit delectabile condimentum. Quid igitur in vita felicius quam Deum timere et per sollicitum divini timoris officium amori divino mentis domicilium preparare ? Timoris certe sollicitudo omni custodia mentem servat, ut jocunda amoris festivitas sollempnes ferias ibi agat. Feriata mente opus est ut vacare et videre possis quanta sit suavitas Dei, et que sit pii amoris sollempnitas experiri. Septem igitur sunt solemnes ferie, in quibus Deo vacatur, et in quibus anima, ut Deo liberius vacet, ab omni servili opere feriatur.

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s