Secretum secretorum


Schlatt, Eisenbibliothek, Ms 20 (fol. 1r)

** www.e-codices.ch **

|fol. 1ra| [Lettre historieé : scène de dédicace] Incipit prologus Guidonis de Valencia super librum de Secretis secretorum Aristotelis qui intitulatur de regimine principum ad regem Alexandrum Magnificum.
Domino suo excellentissimo et in cultu christiane religionis strenuissimo Guidoni Vero de Valencia, civitatis Tripolitanensis, glorioso pontifici, Philippus, suorum minimus clericorum, se ipsum et fidele devotionis obsequium. Quantum luna ceteris stellis est lucidior et solis radiis luciditate lune fulgentior, tantum ingenii vestri claritudo vestreque scientie profunditas citra mare modernas [sic pro modernos] in litteratura exuberat tam Barbaros quam Latinos. Nec etiam aliquis sane que huic sententie valeat refragari quia cum largitor gratiarum, a quo bona cuncta procedunt, singula suis dona distribuat, tibi soli videtur gratiarum et scientiarum dona extulisse. In te namque reperiuntur sanctorum gratie universe : Noe pudicitia, Habrae fidelitas, Ysaac confidentia, Jacob longanimitas Moysi tollerantia, Josue stabilitas, Helysei perfectio, David benignitas, Salomonis sensus, Job patientia, Danielis castitas, Ysaie facondia, perseverantia Jeremie, cum ceteris sanctorum virtutibus in tua plenissime habitant sanctitate. Ad hec tu in sanctiis liberalibus litteratissimus in ecclesiasticis et legalibus peritissimus, in divinis et moralibus doctissimus. Ideo signum [sic pro dignum] fuit ut haberet vestra clementia librum presentis operis in quo fere de omnibus scientiis aliquod utille continetur. Cum igitur vobiscum essem apud Anthiociam recepta hac pretiosisima philosophye margarita, placuit vestre dominationi ut transferentur de lingua Arabica in Latinam. Porro vestro mandato cupiens humiliter obedire et voluntati vestre sicut teneor deservire, hunc librum quo carebant Latini, eo quod apud paucissimos Arabes reperitur, transtuli cum magno labore et lucido sermone de Arabico ydiomate in latinum ad vestram gloriam et honorem, eliciens quandoque litterarum ex littera, quandoque sensum ex sensu, cum alius sit loquendi modus apud Arabes et alius apud Latinos. Quem librum peritissimus princeps phylosophorum Aristotiles composuit ad petitionem regis Alexandri, discipuli sui, qui postulavit ab eo quod aut ipsum inveniret aut secreta quarumdam artium sibi fideliter |fol. 1rb| revelaret : videlicet motum operationem et potestatem astrorum in astronomia, artem alchimie in natura et artem cognoscendi naturas et operandi incantationes in celimaciam [sic pro celimanciam] et geomancia.

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s